monumenta.ch > Hieronymus > 24 > sectio 13 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 1
Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam, ut confortaretur et roboraretur. Ego, inquit Daniel, ab anno primo regis Darii qui subvertit Chaldaeos, et me de manu inimicorum, quantum in se fuit, liberavit (ob custodiam meam etiam lacum leonum suo signans annulo, ne me adversarii interficerent), stabam in conspectu Dei, et rogabam eius clementiam, pro eo qui me diligebat, ut confortaretur, vel ipse, vel regnum eius, et roboraretur. Cumque in oratione persisterem, haec, Domino respondente, cognovi.